monumenta.ch > Lucanus > sectio 134 > sectio 330 > sectio 540 > sectio 200 > sectio 545 > sectio > sectio 530 > sectio 327 > sectio 421 > sectio 618 > sectio 659 > sectio 29 > sectio 553 > sectio > bnf6795.129 > sectio 307 > bnf8040.26 > sectio 293 > sectio 276 > csg864.145 > 6 > csg863.34 > sectio 189 > sectio 42 > habCod.Guelf.41.1Aug.2°.34 > sectio 172 > sectio 324 > sectio 652 > sectio 644 > sectio 36 > bnf6797.175 > sectio 355 > sectio 17 > sectio 379 > sectio 106 > sectio 503 > bavPal.lat.1449.148 > sectio 724 > sectio 253 > sectio 311 > sectio 735 > sectio 643 > sectio 596 > 28
Beda, De Temporum Ratione, XXVII. De magnitudine, vel defectu solis et lunae. <<<     >>> XXIX. De concordia maris et lunae.

CAPUT XXVIII. De effectiva lunae potentia. MANUSKRIPT-LINKS AUSBLENDEN APPARAT EINBLENDEN

1 De effectiva lunae potentia beatus antistes Ambrosius in libro quarto Hexameron ita commemorat: 'Similia de lunae ratione conveniunt, quae de consorte eius ac fratre memoravimus, siquidem in id se induit ministerium csg250.245 in quod et frater, ut illuminet tenebras, foveat semina, augeat fructibus. Habet etiam pleraque a fratre distincta, ut quem tota die calor humorem terrae siccaverit, eumdem exiguae noctis tempore ros reponat. Nam et ipsa luna larga roris adseritur. Denique cum serenior nox est, et luna pernox, tunc largior ros fertur arva perfundere, et pleribnf1615.46 rque sub aere quiescentes, quo magis sub lumine fuissent lunae, eo plus humoris se capite collegisse senserunt. Unde et in Canticis dicit Christus ad Ecclesiam: Quoniam caput meum repletum est rore, et crines mei guttis noctis.
2 Tum deinde minuitur et augetur, ut minor sit cum resurgit nova, et cum sit imminuta cumuletur, in quo grande mysterium est. Nam et defectui eius compatiuntur elementa, et processu eius quae fuerint exinanita cumulantur, ut animantium cerebra maritimorum humida: siquidem pleniores ostreae reperiri ferantur multaque alia, cum globus lunaris adolescit.
3 De arborum quoque internis idem allegant qui hoc usu proprio compererunt.' Haec beati Ambrosii verba etiam architectorum omnium ars et bav1449.67 r quotidianus usus adfirmat, qui observandum praecipue docent ut a quinta decima luna usque ad vicesimam et secundam bmv343.113 v arbores praecidantur, ex quibus vel liburnae texendae, vel publica quaeque sunt opera facienda.
4 His enim tantum octo diebus caesa materies immunis servatur a carie, reliquis autem diebus praecisa etiam in eodem anno, interna vermium labe exesa in pulverem vertitur. Qui hoc quoque csg250.246 observant, ut post solstitium aestivum, id est, post mensem Iulium, et Augustum, csg251.85 usque ad Calendas Ianuarias materias caedant. His namque mensibus arescente humore, sicciora, et ideo fortiora, sunt ligna.
5 Sed et lapis selenites in Perside potentiae lunaris effectum mirifice demonstrat, qui lunae continens imaginem, fulgore candido niveoque translucet, atque iuxta cursum astri ipsius vel augeri diebus singulis perhibetur, vel minui. His consentanea Basilius Caesareae Cappadociae reverendissimus antistes in sexto Hexameron libro scribit, dicens: 'Opinor autem quod et animalibus creandis, caeterisque omnibus quae terra producit, non parva bnf13013.97 confertur ex lunae mutatione formatio; modo enim laxiora eorum corpora videntur et vacua, cum senescit; modo integra et repleta, cum crescit, quoniam humorem quemdam cum calore permixtum interius bnf7296.31 his latenter infundit.
6 Quod ita esse demonstrant hi qui sub dio dormientes lucente luna, bnf1615.46 v postquam surrexerint, inveniunt capita sua largissimo rore madentia. Sed et recentes carnes si sub luna iacuerint, fluida mox putredine corrumcsg248.138puntur. Idemque significat pecorinum cerebrum, vel etiam bav1449.67 v viscera marinorum animalium, quae sunt humectiora, necnon arborum medullae.
7 ' Et paulo post: 'Sed aeris motus iisdem ipsis commutationibus continetur, sicut lunae novitas attestatur, quae ex longa plerumque serenitate subito nubium glomerationes et perturbationes exsuscitat. Euriporum quoque meatus refluus hoc indicat, vel etiam reciprocatio syrtium, quae vicinae habentur Oceano, quas pro lunae schematibus, concitari locorum accolae csg250.247 prodiderunt.
8 Euripi etiam in utramque partem soliti sunt propria leniter fluenta bmv343.114 r convertere reliquo omni tempore; cum vero luna nascitur nullo modo possunt quiescere, sed vehementi fervore semper exaestuant, donec luna rursus appareat, sedationem commotis turbinibus allatura.'

bav1448.218 bnf2389.110

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik